
Alte Universitätsstraße 19
55116 Mainz – Germany
Tel.: +49/6131 / 3 93 93 60






1595 I 28 Offensiv- und Defensivbündnis von Prag
Oesterreich, Siebenbürgen |
Seite 8 von 12 ![]() |
|
VII. Ut Sacrum Romanum Imperium quoque Illustrissimi
Principis ac ditionum ipsi subditarum tutelam ac defen-
sioniem suscipiat, Sac[ra] Ma[jes]tas Sua quantum in se erit, suo
tempore libenter <c>urabit, ipsum que Principem, ac posteri-
tatem ipsius jam statim Imperii Principes, sine suffragio
tamen et Sessione inter Imperii ordines creabit.
VIII. Quæcumque arces, oppida, Civitates, aut alia loca
communibus viribus quando à Sacra Majestate sua
justus exercitus et apparatus mittetur, capientur,
aut recuperabuntur, Sac[ræ] Su[æ] Majestate omnino cedent.
Quæ autem Illustrissimus Transylvaniæ Princeps
ipse propriis armis, sanguine suorum subditorum
industria aut alia1 diligentia hosti ademerit. Illustrissi-
mo Principi Transylvaniæ cedent, sed Jure feudi
tantum, quod subinde à Sac[ra] Ma[jesta]te sua tam Il-
lustrissimus Princeps, quam ipsius hæredes accipere tene-
antur. Quae denique Illustrissimus Princeps ex
bonis olim ad Coronam Hungariæ proprie pertinen-
tibus tempore, quo a Turca occupata fuerunt, recu-
perarit, ea Sac[ræ] Ma[jesta]ti suæ statim relinquet simul
atque ipsi Principi æqua in aliis bonis compensatio
dabitur.
IX. Pollicetur Sa[cra] Ma[jes]tas sua auxilium se liberalitate
sua Illustrissimo Principi suppedituram esse,
1 Einschub über der Zeile.
Seite 8 von 12 ![]() |